M.p.th.f.69 Scan 30 (14v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

quod unusquisque vestrum dicit: "Ego quidem sum Pauli","Ego autem Apollo", "Ego vero Cephae",
"Ego autem Christi". Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomi-
ne Pauli baptizati estis? Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Cris-
pum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. Baptizavi autem et Ste-
fanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim, non enim misit me Christus bapti-
zare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi. Ver-
bum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est
nobis virtus Dei est. Scriptum est enim: "Perdam sapientiam sapientium et pruden-
tiam prudentium reprobabo". Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi?
Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quia in Dei sapientia non
cognovit mundus per sapientiam Deum placuit, Deo per stultitiam praedicatio-
nis salvos facere credentes. Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quae-
runt, nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei vir-
tutem et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus,
et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Videte enim vocationem
vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi
nobiles; sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat
sapientes, et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia, et ignobilia
mundi et contemptibilia elegit Deus, et quae non sunt, ut ea, quae sunt destrueret,
ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Ex ipso autem vos estis in Christo
Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio,
ut quemadmodum scriptum est: "Qui gloriatur in Domino glorietur". Et ego cum
venissem ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae
adnuntians vobis testimonium Christi. Non enim iudicavi scire me aliquid
inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Et ego in infirmitate et timo